Tristissimum nuntium sodales Circuli Latini Gaditani heri noctu accepimus de morte Davidis Morgan, egregii Latinitatis cultoris, invido fato nobis iniuste abrepti, qui, inter alia multa, opera recentissima strenue evolvebat et rimabatur ut lexicon recentioris Latinitatis elucubraret.

           Erat quidem affabilis, urbanus, comis, alacer et ingenii acumine praeditus. Magno animi ardore Latinitatem colebat et omnibus exemplo erit semper.