CL Gaditanus

CL Gaditanus

       Sodalibus condiscipulisque omnibus salutem plurimam!

     Vos commonefacimus conuentum quem annuum moderatores Societatis  c. n. ”CulturaClásica.com” conuocant, hoc anno celebrabitur a die 5º usque ad diem 7um mensis Aprilis, diis superis uolentibus, in oppido Malacitano, quod Latine “Anticaria” uocatur, Hispanice autem “Antequera”.

   Inter alias optimas orationes et officinas habebuntur de Latina Graecaque lingua acroases Saturni die 6º mensis Aprilis hae:

9.30 h. Gerardus GÚZMAN (Professor Academiae ‘Vivarii Novi’  et Vniuersitatis Studiorum Salesianae Romae): “Ἐξήγησις: cómo explicar los autores griegos en griego

10:45 h. Sigrides ALBERT (Sociologa et Lexicographa et Latinista Vniuersitatis Studiorum Sarauipontana): “Cottidie Latine loquamur”

12:30 hs. Christophorus MACÍAS (Moderator Instituti Philologiae Latinae Vniuersitatis Studiorum Malacitanae) – Antonius ARQUILO (Diurnarius): “Noticias en Latín desde Radio Torcal

COLLOQVIVM DE NVNTIIS LATINIS:

Ioannes J. CIENFUEGOS (Circulus Latinus Xerensis)

Rodericus PORTELA (Circulus Latinus Vallisoletanus)

Ansgarius RAMOS (Circulus Latinus Legionensis)

Alexandra RAMOS (Vniuersitas Gaditana – Circulus Latinus Gaditanus)

Iosephus A. ROJAS (Circulus Latinus Gaditanus)

Georgius TÁRREGA (Vniuersitas Valentina-Circulus Latinus Valentinus)

Paulus VILLAOSLADA (Circulus Latinus Matritensis)

Valetote pancratice!