Sodalibus omnibus Latine loquentibus salutem dicimus plurimam.

      Circuli collega, quae modo interfuit Conuenticulo Barcinonensi nomine ‘Paideia II‘ una cum aliis consodalibus clarissimis, certiores nos facit de nouis didascalicis ad linguam Latinam Graecamque attinentibus, quae autem nunc breuiter uobis proferre difficilius est, nam multa eaque maximi momenti dicta et exhibita fuerunt. Illic enim propositum nostrum ‘Sal Musarum’ nuncupatum consiliaque diuersa ad usum linguae Latinae defendendum monstrata sunt, quae in commentariis quibus titulus est “Methodos” fusius enodata erunt.

       Deinde magistri, qui die Veneris orationes habuerunt de institutione sermonis Latini Graecique modo actiuo, nempe dissertissimi Carolus Cabanillas et Carolus Delattre et Marius Diaz necnon sodalis nostra, apud mensam quae dicitur rotundam (uel potius quadratam) consederunt, humanissima Margarita Capellà moderatrice, atque ad quaestiones auditorum responderunt:

"Mensa quadrata in Paideia", auctrice Victoria Bescós

Lepida “Mensa quadrata in Paideia”,
a Victoria Bescós structa

Mensa quadrata in Paideia II

Imago ‘mensae quadratae’ in ‘Paideia II’,
a Sebastiano Giralt descripta

       Omnibus orationibus acroasibusque feliciter perfectis, debitae gratiae agendae sunt moderatoribus, maxime Margaritae Capellà et Candidae Ferrero et et Gemmae García et Sebastiano Giralt, de permiro Barcinone occursu amicorum atque studiosorum utriusque linguae. Gratias quoque habemus Annae Ovando pro Conuentum comissime descriptum, in quo spiritus Hermae nostri uolitauit desideratus.

        Si imagines inspicere plures a Sebastiano Giralt pulchre descriptas uultis, ubi multi magistri magistraeque necnon haud pauci discipuli nobis nouas didascalicas praebuerunt suas, premite hoc in loco.

Valete.

Sal Musarum

Sal Musarum

***