Omnibus consodalibus et condiscipulis Alexandra sal.

      Ineunte hebdomade continenti sessiones et praelectiones incipiunt Academicae, saltem apud nos Gaditanos, unde optimum momentum nobis aduenire uidetur, ut sessiones quoque nostras celebrare pergamus post interuallum temporis aestiuum, si uidelicet uobis placeat ac magnopere aueatis uiam ambulare pergere longam humanistarum eiusque scopulos transire comitati.  Noua consilia in mente agitamus ideoque uos conuocamus ad primum noui anni academici coetum proximo die Mercurii, hora et loco solitis, scilicet circa meridiem diei II mensis Octobris in scriptorio academico numero XXVI.

           Nouae lectiones euoluemus et nouos auctores Latinos probatos rimabimur, quibuscum pro uirili parte balbutiemus sequentes Ludouici illius Viuis utilia monita. Nam  ad quotidianum sermonem, ut ipse monet, multum confert Terentius, quo haud paulum Cicero utebatur et cuius fabulas, propter salem et leporem orationis, scriptas a nobilissimo Romano fuisse multi crediderunt. Ciceronis quoque epistolae familiares multum erudire ac expeditum reddere sermonis usum possunt, nam in his est sermo ille purus et simplex, quo Cicero cum uxore, cum liberis, cum amicis, in triclinio, in balneo, in lecto, in hortis utebatur. Sunt et familiaria colloquia ab Erasmo conscripta, quae non modo utilitatem, sed uoluptatem quoque habent haud sane exiguam, ut est uir ille exculto et urbano ingenio. Capitula tandem Historiae Naturalis Plinii Maioris perscrutabimur, quia, ut idem quoque rectissime monuit, “quis se illo praeterito philologum audebit profiteri?

             Adestote ergo mente quadrata et frequentes et curis uacui: uos quidem exspectant Sales haud pauci atque mansuetiores  Musae.

                 Valete.