Salui sitis omnes, discipuli consodalesque!

   Hebdomade superiore causis diuersis sessio facta non est ideoque spero fore ut cras frequentes et curis uacui adueniatis, nam operae pretium erit interesse atque adesse. Quippe recitabimus et legemus carmen pulcherrimum ab Anna Elissa Radke  poetria compositum idque Gadibus dicatum: laus nempe Flaccum redolens, quae nos in Romam antiquam transferet necnon per strophas iucundas Sapphicas mentes personabit agitabitque corda.

 

‘Laus Gadium’ ab Anna Elissa Radke composita a. 2014

Septimi , nolite timere, Horati,
barbaras Syrtes et adire Gades!
Namque ibi regnant, iuga qui latina
ferre libenter

gestiunt. Vobis loca quidnam amoena?
Ver quid aeternum tepidaeque brumae,
Tibur et flumen rapidum Galaesi
arte regente?

Ergo festinate et adite Gades:
Finis Europae tamen umbilicus
artium et cultus, ubi doctus ille
regnat Apollo.