Saluete omnes!

          Hi sunt dies omnibus negotiosissimi (nam Conuentus appropinquat Malacitanus indeque probationes finales), sed die Mercurii conabimur nos conuenire ad colloquendum atque ad legendum locum breuem Tullii ‘De natura deorum’ per quandam editionem pulcherrimam linguam Latinam per se (necnon paululum Francogallice) illustrantem. Venite ergo frequentes curis uacui hora consueta (circa duodecimam horam et dimidiam) in solitum scriptorium academicum, nempe numero XXVI.

pagina239_4

M. Tulli Ciceronis “De natura Deorum” (2, 125)

Valeatis quam optime!