Saluete omnes!

       Hos dies difficillimum fuit nos conuenire, quia fere omnes plurimis negotiis academicis obsessi eramus. Quamobrem, perlecto superiore loco a Cicerone scripto de gruibus,, uobis commendo orationem auscultare hanc a Theoderico Sacrè humanissimo et eruditissimo Malacae nuper habitam, quae audita tota  animum ad aliquid scribendum alliciat…  ne calamus situ rubiginet, utpote qui usu splendescat!

 

*

“De pygmaeorum certaminibus sive de argumento antiquo in carmen comico-heroicum converso”, auctore Theoderico Sacrè.

http://www.ivoox.com/de-pygmaeorum-certaminibus-sive-argumento-antiquo-in_md_3127536_1.mp3″ Ir a descargar

Loci scripti a Theoderico Sacrè ex oratione sua excerpti (PDF)

*

    Hebdomade continenti  orationem alteram auscultabimus ab Aloisio Miraglia quoque Malacae habitam, cuius uerba  transcribere nonnulla conabimur uobis et praecipue nostrae Annae Elissae Radke, quae id quaesiuit et rogauit in quodam foro retis omnium gentium.

              Valeatis quam Latinissime!