Salvete omnes, consodales et condiscipuli!

        Cras orationem auscultabimus ab Aloisio Miraglia Malacae habitam, cuius verba transcribere nonnulla conabimur nobis ipsis amicisque. Bene scimus hos dies pericula probationum plerique subeunt ideoque horis subsicivis caremus omnes, sed in scriptorio academico numero XXVI erimus inde ab hora undecima, quia iam aliquot dies facultatem dicendi atque audiendi, ut oportet, vix exercemus.

              Valete.