Sodales et condiscipuli Circuli Gaditani vobis omnibus sal.pl.d.

           Tandem aliquando transcriptionem absolvimus orationis Aloisii Miragliae Malacae nuper habitae, quae producta est usque ad horam et octo partes temporis minutas. Sed etiamsi finita sit, adhuc necesse est eam accurate perpolire ac annotatiunculis indiceque nominum locupletare. Dum interim ad amicos eam mittimus, si forte menda et dubia, in quibus forte incidissemus, tollere possint, ecce vobis iucundus locus selectus:

21:45 [21] (Pergamus quaeso). Sed quomodo possumus ergo hanc linguam docere? Quid factum est? Factum est, ut nunc hoc ipsi experti simus, passi fortasse, ergo certe passus sum et passus sum innumeros dolores et molestias et fastidia, cum versarer in Gymnasio, in Lyceo, quia magistri, qui illic versabantur, nihil aliud docebant me, nisi subausteras, subaus… subauster au sub au au au au (intelligitis [Rident spectatores]) molestissimas subausteras, subausteras normas et leges grammaticas et ergo nihil dicebant, prorsus nihil, etiam reprobatus sum in lingua Latina et in lingua Graeca et periculum fuit, ne omnino reprobarem neque possem promoveri ad annum insequentem. Postea quodam die, ego versabar in insula quadam deserta, ubi vir senex habitabat, et conabar convertere in Italicum sermonem quendam Taciti locum, cui titulus fuit ‘Costumi dei Iudei’ (id est Mores Iudaeorum), sed neque pedem neque caput habere videbatur mihi ille locus: non poteram convertere et pervolutabam lexicon sursum deorsum et conabar invenire et piscari sententiam. Et ille vir, iam octogenarius tunc temporis, accesit ad me, qui ad lumen lucernae conabar ex tanto intricato et inextricabili errore invenire filum Ariadnae, quo ad exitum pervenire possem.

23:31 [22] Et accesit ad me et dixit:

-Aloisius: ‘Quid facis tu hic? Quid facis?’
-Ignatius: ‘Ego insudo, desudo iam in istis litteris, quas non valeo extricare’.
-Aloisius: ‘Quid est hoc?’
-Ignatius: ‘Est lingua Serica, est Sinensis lingua’.
-Aloisius: ‘Sed iam est hora secunda. Nonne debes ire dormitum?’
-Ignatius: ‘Est. Sed debeo superare periculum.’
-Aloisius: ‘Da mihi hunc locum.’
-Ignatius: ‘Ecce.’
-Aloisius: ‘Bene, scribe.’

24:00 [23] Et ille hoc modo statim susceptum librum in manus convertit in Italicum sermonem nulla grammatica, nullo lexico usus. Statim poterat intellegere ea quae scripta erant, quod negabant multi magistri in mea schola fieri posset et dicebant: “Lingua Latina non est sicut ceterae linguae, lingua Graeca…heu! ne loquendum quidem est de ea [Risus spectatorum], istae sunt linguae intricatae, rhetorice elaboratae, et oportet excutere singillatim singulas partes, oportet ordinare, oportet analysim facere, ut aiunt, id est, singula rimari, scrutari, donec perveniamus tandem aliquando ad locum vertendum in nostram linguam; nisi intellegimus, non est tam magni momenti [Risus spectatorum], quia finis linguae Latinae non est discere linguam Latinam, est exercere rationem”. Sed quomodo exercemus rationem, si numquam pervenimus ad exitum? [Spectatores ridere pergunt].

 

Felices dies aestivos vobis exoptamus!

Valete.