Omnibus condiscipulis et sodalibus Circulus Latinus Gaditanus salutem dicit.

      Incipit nouus cursus academicus et una cum eo sessiones nostrae. Hoc anno uero nouissima sunt maximi momenti, nam coetus diuidentur in duas sedes, aliam in urbe capitali, nempe in Facultate Philosophica et Litteraria, diebus et loco et hora matutina consuetis (in scriptorio scilicet numero 0.26 circa meridiem et diebus Mercurii), aliam in propinqua Insula Legionensi, nempe in sodalicio cui nomen est “La Salina“, hora uespertina quinta et dimidia (17:30), qui locus quidem optimus atque idoneus erit ad exercitationes habendas, quae apud propositum Sal Musarum inscriptum fient.

     Quare in duas sedes nos conueniamus, fortasse requiritis. Quia tandem aliquando sodalis quidam desideratissimus rediit Gades aliquot annis post alia in prouincia Baetica linguam Latinam Graecamque docens, sed horae matutinae haud bene ei quadrant.

     Adeste ergo frequentes alacresque et omnibus curis uacui.

           Valete.