Omnibus condiscipulis sodales Circuli Gaditani sal.pl.d.

          Prima sessio uespertina in sodalicio “La Salina” nuncupato nudius tertius habita iucundissima fuit. De multis argumentis colloquimur et quamquam libros uarios et locos scriptos diuersos adtulimus, nihil legimus, immo potius lepide sermocinati sumus et multum garriuimus. Ecce pulchrum opus quo sodalis Iosephus Rojas nos donauit ad paginam”Salis Musarum” honestandam:

Erasmi ‘De civilitate morum puerilium’ opusculum recitatum

        Vos commonefacio proximam sessionem matutinam Gadibus fore die Mercurii circa meridiem in Facultate Philosophica et Litteraria, sessionem autem uespertinam denuo in Insula Legionensi, nempe die Iouis circa horam quintam et dimidiam p.m..

               Valete.