Saluete omnes iterum!

               Post sessionem hodiernam iucundissimam in scriptorio academico Facultatis Philosohiae et Litterarum, cras denuo nos conueniemus circa meridiem in sodalicio uulgo “La Salina” nuncupato. De quo colloquemur? De uariis argumentis sermocinabimur, de editiunculis scilicet ad usum discipulorum, quas proximas edemus in pagina nostra “Salis Musarum” necnon de quibusdam opusculis quibus tituli sunt “De restauratione de linguae Latinae” et “De Reipublicae Litterariae originibus“.

SessioCLG 16-09-2014

Sessionis imago lucis ope descripta die 16 m. Septembris

In crastinum!