Sodales Circuli Gaditani condiscipulis omnibus sal.

        Cras et perendie sessiones nostras pergemus, in quibus multa et diuersa nobis legenda sint, utpote quae nondum absoluerimus. Inter praelectiones a Pinario propositas pergenda est illa Haloini De restauratione lingua Latina (Antuerpiae 1533); Alexandra nouam commendat quam ipsa descripsit sua in pagina Dialogus nouus et mire festiuus, ex quorundam uirorum salibus cribatus, non minus eruditionis quam macaronices amplectens (ca. 1519) inscriptam; cum discipulis autem lectio pendebit ex eis qui in scriptorium numero XXVI intrantes colloquio interesse uelint, sed liber quilibet Orbergianus optimus esse uidetur. Postremo Iosephus noua proposuit agenda, scilicet adagium Erasmianum unum aut alterum legere et perscrutari et memoriae mandare necnon uocem nonnullam lexici Forcelliniani seligere eiusque sensus et uim rimari, etiamsi nondum finem ceperimus commentationis cui index est De Republicae Litterariae originibus (Bonnae 1861), quae etiam euoluere pergere possimus.

        Multa opera, ut uidetis, exstant quorum unum seligendum sit, inter quae fortasse desint nomina auctorum antiquorum, sed de hac re pedibus imus in sententiam Walchii, qui sua in Historia critica Latinae linguae dixit:

Nihilominus recentiores cum veteribus coniungendos esse existimamus, partim ut cognoscamus quomodo illi veteres sint imitati et ex illorum exemplis discamus adplicare et ad usum adferre, quae in ipsa latinitate profecimus, partim quia recentîores auctores viam ostendunt ad habitum de illis rebus dicendi, de quibus nostra aetate loquendum est, comparandum, quarum magna est copia, quae veteribus auctoribus fuerunt incognita. Vbi adolescentes ad solos vetustiores scriptores accedunt, discunt quidem, de rebus bellicis, ciuilibus similibusque latine loqui; sed quando dicendum est de argumentis aliis, quae aeui nostri sunt propria, nesciunt, quo modo eleganter, quae cogitant, sint exprimenda. Sed tamen eiusmodi recentioris aeui scriptores eligamus, qui veteres latini ac puri sermonis laude celebres imitati sunt et illorum copiam, vim atque elegantiam expresserunt, quorum ingeniorum aetas et patrum et nostra ipsa ferax fuit.

    Valete.