Circulus Gaditanus condiscipulis omnibus sal.

    Cras circa meridiem Valeriani Hieroglyphica euoluere pergemus, sed primum legemus carmen rhythmicum secundum morem mediaeualem quod Anna Elissa Radke, optima poetria, humanissima et cara, nobis per paginam Facebook commendauit ab ea ipsa concinnatum, cui titulus est “Accessus ad Ouidium”:

De Ouidio poeta

De Ouidio poeta

Naso noster erat natus
et a patre vix sublatus, –
accurrit materterarum
turba, levium Musarum.

Musae nutriunt Nasonem,
pater mavult Scipionem:
‘disce, inquit, ius ut civis!’
puer dixit: ‚conor, si vis.‘

Sed puellae erant multae,
omnes doctae, nec incultae,
docent iura iuventutis:
ludos, artes, non virtutes.

Et matronae cothurnatae
favent illi vetustatae:
ut Penelope, Medea,
Dido, Phaedra et Ledaea.

‘Et pro nobis scribe!’ flamen
rogat, Naso spondet: ‘Amen.’
Opus autem tam molestum
linquit, agit diem festum.

Amat et natura vatem,
omnem dat varietatem:
Arbores, Armenta, aves,
omnium formarum claves.

Vae, vicisti, invidia:
‘extrema in provincia
remedia sint exsuli,
tu quoque, Naso, procul i!’

Carmen divi citharistae
discit Naso, carmen triste,
canens cycnus moritur,
Phoebus rursum oritur.

Etiam aliquid simul legemus de Ouidio poeta ad sensum melius capiendum uersuum.

In crastinum!