Circuli Gaditani sodales condiscipulis sal.pl.d.

    Vos commonefacimus cras uesperi nos conuenturos esse ultra Facultatem Litterariam et Philosophicam, scilicet prope oppidulum Insulae Legionensis circa horam sextam postmeridianam. Occasio quidem uobis praetermittenda non est, quod Iarcius magister optimus sessioni intererit post longum temporis interuallum in sessionibus matutinis absens propter negotia scholastica. De multis rebus ergo et leuissimis et grauissimis sermocinabimur, inter quas speramus fore ut de oratione ‘caeslesti’ (ut ita dicamus) ab Aloisio Miraglia Matriti aestate praeterita habita disceptare possimus, nam in mente nobis est orationem exscribere hanc pariter atque illam orationem Malacitanam olim. Vnum nunc exemplum uobis offerimus, quo magister Italus conqueritur de iis qui usum non habent linguae Latinae, sed eam docent necnon locum praebet cuiusdam humanistae:

 [20:48] Haec est vera difficultas. Maxima pars eorum qui colunt litteras antiquas, non habent usum linguae Latinae, sed tantummodo haec est difficultas: non pertinet ad linguam Latinam, sed ad homines qui colunt litteras, qui non satis exercuerunt hanc linguam, qui docent id quod non satis per annos exercuerunt. Sed ergo quid dicunt? Legatis iterum, Lagomarsinus quid nobis proferat:

H. Lagomarsinus

At vero [linguam] Latinam, tamquam aetate iam grandi effoetam anum -est anus quae non iam parere potest filios, non iam parere potest liberos-, turpem, rugosam, edentulam -non habet dentes-, deliram –omnino insanam- aversantur, respuunt, derident, exsibilant, insectantur.

 

In crastinum!