foto_facultad

Omnibus sodalibus et condiscipulis sal.

       Hodie initium academicum rite sollemniterque celebratur in Universitate Studiorum Gaditana, unde occasio advenit, ut sessiones quoque nostras celebrare pergamus post intervallum temporis aestivum, si videlicet vobis placeat ac magnopere aveatis viam ambulare jucundam humanistarum ejusque scopulos transire alacres et comitati. Nova consilia in mente agitamus ideoque vos convocamus ad primum novi anni academici coetum proximo die Mercurii, hora et loco solitis, scilicet circa meridiem diei V mensis Octobris in scriptorio academico numero 0.26.

        Adestote ergo frequentes et curis vacui: vos quidem exspectant Sales haud pauci atque mansuetiores Musae.

Valete quam optime.

Thersites_quintus2