Circuli Gaditani sodales amicis sal.pl.d.

Hebdomade exeunte sodalis Alexandra orationem habebit apud magistros Lusitanos, a quibus quaeret “Quomodo iuvenes studiosos Grammaticam doceant” et propositum “Sal Musarum” nuncupatum illustrabit. Conventiculum Hispanicum celebrabitur in oppido cui nomen “Almendralejo” est, cui intererunt quadraginta magistri huius pulcherrimae terrae Lusitanae.

Etiam magistra optima Anna Ovando orationem habebit de lingua Graeca, quam audientes procul dubio omnes multa discemus. Alii magistri acroases dicent de rationibus docendae utriusque linguae et de propositis didascalicis diversis.

Gratias agimus plurimas magistro humanissimo Carolo Cabanillas et hominibus qui Sedem magistrorum in oppido “Almendralejo” sitam moderantur, sine quorum labore et consilio Conventiculum non factum esset umquam.

Vtinam omnia optime procedant et plures Conventus annis continentibus apud nos celebrentur magno concursu magistrorum, quia hoc significaret institutionem linguae Latinae Graecaeque tandem aliquando in Hispania mutari.

Valete.

 

Anuncios