Salvete omnes, amici et sodales Circuli Gaditani!

Die Mercurii proximo circa meridiem ultima sessio fiet ante ferias aestivas. In Alexandrae scriptorio academico nos conveniemus, ut mos est nobis, et illic de propositis futuris colloquemur, ut inter alia de incepto quarto Salis Musarum, cui index erit “Collabora”, in quo decem vel undecim professores linguarum quae dicuntur classicarum (Latinae scilicet Graecae et Arabicae) et modernarum (Graecae videlicet et Arabicae et aliarum) participes erimus, ut rationes docendi inter nos compartiamur ad discipulorum facultates legendi et scribendi in melius mutandas.

Annae Elisae Radke opusculum, Alexandrae nostroque Circulo ab poetria humanissima comiter donatum, inspiciemus et viva voce legemus, cuius imagines ope lucis expressas nunc ostendimus, ut oculis vestris comprobetis opus lepidissimum esse:

Pulcherrimum opusculum ad eius nepotes tergeminos dicatum numerose concinnatum est: nempe disticha sunt et octonarum syllabarum singula et similiter desinentia, cuius initium vobis damus, utpote quod optimum existimemus ad multa et nova vocabula memoriae mandanda:

Fuerunt quondam Ursulus
amicus et Tigridulus
propinqui ripae accolae.
Videsne fumum casulae?
Et apud haec arbustula
in ancora stat cymbula.

Valeatis!

panama4

Annae Elissae Radke “Quam mirabilis est Panama!”. Secundum libellum puerilem theodiscum “Oh, wie schön ist Panama!” a poeta et pictore Janosch compositum (Opole 2017)

 

Anuncios