Salvete, sodales omnes!

       Heri vesperi in quinta hora p.m. primae sessioni huius anni interfuimus, quae usque ad horam septimam et dimidiam p.m. producta est. Jucundissima quidem sessio fuit, etiamsi tantummodo adesse tribus sodalibus licuerit, scilicet Adamo, Alexandra et Danieli. Nam Josephus, Begonia et Franciscus heri alia munera suscipere debebant, sed alias venturos esse polliciti sunt. Ceteri autem ad vocationem in sessionem proh dolor non responderunt.

       Daniel etenim Ciceronianae orationis pro Aulo Licinio Archia poeta capitulum primum legere et rimari proposuit, utpote cui quaedam pronomina difficilia essent intellectu.  Discrimen quidem inter pronomen ‘aliquis’ et ‘quis’ una cum aliis formis similibus bene non capiebat, sicut ‘quid, quam, quod, qua, aliqua’, quae hoc in loco inspicere potestis:

Si quid est in me ingeni, iudices, quod sentio quam sit exiguum, aut si qua exercitatio dicendi, in qua me non infitior mediocriter esse versatum, aut si huiusce rei ratio aliqua ab optimarum artium studiis ac disciplina profecta, a qua ego nullum confiteor aetatis meae tempus abhorruisse, earum rerum omnium vel in primis hic A. Licinius fructum a me repetere prope suo iure debet.

     Omnes enim pronomina indefinita inspeximus et discrimen inter pronomen indefinitum ‘aliquis’ (si… ratio aliqua) et ‘quis’ (Si quid…; si qua exercitatio...) atque inter pronomen relativum ‘qui, quae, quod’ (quod…, in qua…, a qua...) et adverbium quod exclamationi inserviat q.e. ‘quam’ (quam sit exiguum [sc. ingenium]). In Grammatica Latina Johannis Orberg pronomina indefinita numerantur haec:

Pronomina indefinita

    Danieli quoque et Adamo in dubio erat vis locutionis q.e. “nullum… tempus“, quam censebant subjectum casu accusativo esse verbi temporali modo infinito “abhorruisse“. Est quidem casus accussativus, cuius autem vis potius est “temporis” (sicut multos annos vixit, puella decem annos nata) significans pariter ac ‘numquam‘. Ceterum, subjectum huius ‘abhorruise‘ idem est quam illius ‘confiteor‘, id est, ‘Cicero‘. Alexandra summarium Latinum huius longissimae sententiae aliis verbis facilioribus componere proposuit. Quisnam audebit?

   Deinde quoddam epigramma a poeta Lusitano Ario Barbosa, professore in Academia Salmanticensi, qui in Hispania linguae Graecae Cathedram primam posuit, compositum c.t. “Ad juvenes studiosos” est, quodque Salmanticae editum est anno 1520 Alexandra legere commendavit, cuius lectione gratanter adfecti sumus, nam carmen dulcia et salsa et acria miscebat. Cuius argumentum agebatur de controversia Latine Graeceque loquendi saeculo decimo et sexto exeunte, quod alias vobiscum partiemur.

      Valeatis quam optime usque ad proximam sessionem quam speramus fore mense Novembri!

 

Anuncios