Salvete, sodales omnes!

     Si facultatem Latine loquendi exercere vultis, ad sessionem ultimam anni 2018 advenite curis vacui.

QVO DIE? Iovis die XX m. Decembris.

QVOTA HORA? Sexta hora p.m. (18:00h)

VBI? In Facultate Philosophica Litterariaque, in scriptorio nº 0.26.

  De quo colloquemur? De rebus quidem multis, quae hoc anno nuper delapso acciderunt, et de novis, quae anno proximo agemus. Etiam librum unum aut alterum legemus, ut putate, illum quem nuper editum c.t. Ad Alpes amicus noster Eduardus Vasingtoniensis Alexandrae et Jarcio, Circuli Gaditani sodalibus, dono dedit.

ad alpes

      Valeatis quam pancratice!