Intra spatium quinque dierum annus MMXVIII finem capiet ideoque sodales Gaditani omnia bona fausta feliciaque inter ferias Natalicias vobis amicis cunctis precamur atque exoptamus.

Annae Elissae Radke Amor pontifex (Berolini 2018)

Ultima Circuli sessio jucundissima fuit, quae duas horas produxit. De lectionibus et libellis variis collocuti sumus, quos nos ipsi nunc vobiscum compartiri volumus. Speramus enim fore ut eius lectione vos omnes fructuri sitis pariter ac nos.

Verba dedicata

In primis gratias maximas poetriae clarissimae Annae Elissae Radke agere debemus, quod librum pulcherrimum ab ea nuper in lucem editum ad Alexandram Ramos dono dedit Amor pontifex nuncupatum, cuius frontem et verba ad sodalem nostram dedicata supra apposuimus. Liber in duas partes dividitur, alteram Serbocroatae poetae cuiusdam poematia complectentem, in Latinum ab ea conversa sermonem, alteram “Corpus carminum miscellaneorum anno MMXVII compositorum”.

Theoderici Sacré Praefatio in libro c.t. Amor pontifex

In huius libelli altera parte carmen lepidum ab poetria Anna Elissa Ad Alexandram Ramos sodalem nostram compositum continetur, de quo Theodericus Sacré in praefatione scripsit tanta elegantia quanta solet haec: “Fallorne, an in eis distichis, quae in laudem amicae cuiusdam Gaditanae composuisti, artem epigrammaticam perfecte atque absolute excoluisti, cum comparationem nuntiasti primum, mox abiecisti, ut supra summum adiceres aliquid, insuper ultimo illi pentametro lyricam dicendi notam interspergeres?”:

Carmen ad amicam Gaditanam ab Anna Elissa dicatum

Josephus Gaditanus quoque duo opuscula nobis commendavit: alterum inest in fasciculo 207 periodici totius Latini, sexies in anno editi, cui titulus Melissa est. Opusculi enim index est “‘Mater’ sive Margaritæ Nicosia Margani narratio (1939)”, Theoderico Sacré auctore. Qua narratiuncula perlecta, ad sententiam humanissimi Theoderici (p. 9) pedibus imus: stilum quidem simplicem et planum esse, animum vividis autem coloribus adumbratum. Nihil quidem simile umquam Latine evolvimus, unde initium vobis apponimus:

Melissa 207 (2018)

Alterum opusculum a Josepho commendatum est poetae egregii Joannis Pascoli vividum carmen “Thallusa” inscriptum, anno 1911 compositum, quod uno anno post in Certamine poetico Hoeufftiano praemio aureo ornatum est. Carmen “Thallusahac in pagina evolvere licet vobis, lectores candidi, una cum ceteris Pascoli carminibus Latinis. Fama est certaminis illius quendam clarissimum grammaticum carminis “Thallusae” judicem versum 180 lectum, auctoris nomine occulto, conclamavisse admodum commotum: “Pascoli est!”:

Flet Thallusa canens, aeque memor, immemor aeque.

Utinam haec verba modo scripta vobis alliciant ad opuscula Latina legenda, nisi hoc anno vetere, saltem inter annum novum MMXIX, quod bonum faustum felicem vobis amicis omnibus precamur atque exoptamus!

Valeatis quam pancratice atque athletice!

Anuncios