Salvete, sodales! Heri vesperi brevis coetus nobis fuit, cum Alexandra Jarcium conveniret ut eum quosdam libros ipsa commodaret, maxime Florilegium Recentioris Latinitatis ex Bibliotheca Academica Gaditana sumptum, quod curavit profestrix Milena Minkova, Academiae Latinitati Fovendae sodalis, quae apud studiorum universitatem Kentuckianam Latinas litteras publice profitetur. De hoc florilegio clarissimus atque humanissimus professor Theodericus Sacré symbolam scripsit, in qua Latinitate vere aurea stilique venustate insignita, ut ei moris est, haec ἀνθολογούμενα eiusque partes describit. Quam symbolam quoque lectores evolvere monemus hac in pagella c.n. Latinium, a Daniele Pettersson pulchre instructa.

Obiter de aliis rebus sodales Gaditani collocuti sunt, ut puta de scholis Latinis, quas Alexandra moderatur una cum optimo discipulo stipendiario cui nomen est Franciscus, Circuli Latini Gaditani sodalis. Quibus scholis LX discipuli, qui Francogallicae linguae et Glottologiae student, nomina sua dederunt, quorum circiter quinquaginta in auditorium adire solent, qui etiamsi plerique in Lyceo duos vel tres annos linguam antiquorum Romanorum (vel potius illius linguae grammaticam artem) didicerunt, sententiam tamen nonnullam dicere scribereque valebant et numquam antea hoc didicerant; studiosi autem sunt et cupidissimi discendi. Ceterum certiores nos fecit Jarcius de nuntio optimo, nam mense continenti ipse cum discipulis, quos in Lyceo quodam Gaditano linguam Latinam docet, Academiam visitabit, quibuscum speramus fore ut aliquantulum Latine sermocinemur. Carmen pulchrum quoque Jarcius recitavit, quod eius pace, huc apponemus a doctore atque (rem miram!) argentario Clemente Plassmann saeculo vicesimo in rhythmis (non in metris) compositum, quod jucundissimum lusus verborum in calce singulorum versuum continet, quem huiuscemodi litteris fuscis notamus vobis sperantes placiturum esse:

Mars et Ars

Furoris facem aluit Mars,
tranquillam pacem maluit Ars.
Profecto hostes arcet Mars;
in bello autem marcet Ars.
Et quanto crescit acies Martis,
heu tanto crescit macies Artis.
Est iracundus urus Mars,
humanitatis murus Ars.
Dementis, eheu, ira Martis
delentur dona mira Artis.
Vae mundo si Mars oritur
horrendus et Ars moritur.

Curate ut valeatis quam optime!