Salvete, sodales!

Cras nos conveniemus hora sueta (id est circa meridiem) atque in academico scriptorio Alexandrae. Forsan tantummodo tres vel quattuor intersimus nimis negotiosi omnes. Iucundum autem erit, ut semper.
De multis rebus loquemur, inter quae de artibus grammaticis hodiernis Latine videlicet scriptis disceptabimus, si vobis placet.

In crastinum!

grammaticaeLAtinae

Circulus Gaditanus amicis sodalibusque sal.

      Certiores vos facere volumus de ultimis novis post multos dies nihil hac in pagella scribentes propter negotia academica. Sodalis Alexandra Conimbrigae acroasim habebit mense exeunte Maio. Speramus fore ut auditoribus usui sint ea quae ad linguam Latinam via Humanistarum discendam ipsa tradat.

    Valete quam optime!

“Cur nunc, iuvenes, barbaries non cadit?”

Circuli Gaditani sodales amicis sal.pl.d.

Hebdomade exeunte sodalis Alexandra orationem habebit apud magistros Lusitanos, a quibus quaeret “Quomodo iuvenes studiosos Grammaticam doceant” et propositum “Sal Musarum” nuncupatum illustrabit. Conventiculum Hispanicum celebrabitur in oppido cui nomen “Almendralejo” est, cui intererunt quadraginta magistri huius pulcherrimae terrae Lusitanae.

Etiam magistra optima Anna Ovando orationem habebit de lingua Graeca, quam audientes procul dubio omnes multa discemus. Alii magistri acroases dicent de rationibus docendae utriusque linguae et de propositis didascalicis diversis.

Gratias agimus plurimas magistro humanissimo Carolo Cabanillas et hominibus qui Sedem magistrorum in oppido “Almendralejo” sitam moderantur, sine quorum labore et consilio Conventiculum non factum esset umquam.

Vtinam omnia optime procedant et plures Conventus annis continentibus apud nos celebrentur magno concursu magistrorum, quia hoc significaret institutionem linguae Latinae Graecaeque tandem aliquando in Hispania mutari.

Valete.

 

Salvete, amici et sodales!

Adamo Circuli discipulo gratulamur quod sapere audet. Nam in pagina retis omnium gentium “Imperatores et βασιλεῖς” inscripta, “ubi de utriusque linguae institutione et de rebus antiquitatis” Latine exarare coepit. Procul dubio scribere discimus scribendo.

Macte!

imperat.png

      Circuli Gaditani sodales condiscipulis omnibus sal.pl.d.

Vir Samius posse renasci nos putat. Quisnam doctum huius farinae refutare audeat? Nemo quidem nisi imprudens atque insulsus, unde sodalis nostra Alexandra rumores severiorum et barbarorum gannitum aspernans terram petivit, ubi fama est humanitatem homini datam esse et nunc temporis renasci. Sin autem nobis minime crederetis, videatis obsecro hos nuntios, qui nihil aliud dicant quam vera:

posserenasci-portale

Posse renasci: Index rerum agendarum

Omnia satis ex sententia fuerunt et heri sodalis a clarissima Villa Falconeria, Novi Tusculi sita, incolumis et felix et fessa redita est. Ipsa enim prope vetus Tusculum commoravit, ubi profecto M. Tullii memoria identidem in mentem advenit nostram. Omnia quidem, quae illic evenerunt, digna auditu atque lectu erunt. Speramus  ergo fore ut Alexandra nostra refecta multa fusius nobis enarret de eo quod ipsa hac in sede pulcherrima vixit, audivit, spectavit et sentivit.

posse

Villa Falconeria: Posse renasci

Interea, si nos diligitis, genio vestro quam plurimum indulgete et facite vestro animo volup.

foto_facultad

Omnibus sodalibus et condiscipulis sal.

       Hodie initium academicum rite sollemniterque celebratur in Universitate Studiorum Gaditana, unde occasio advenit, ut sessiones quoque nostras celebrare pergamus post intervallum temporis aestivum, si videlicet vobis placeat ac magnopere aveatis viam ambulare jucundam humanistarum ejusque scopulos transire alacres et comitati. Nova consilia in mente agitamus ideoque vos convocamus ad primum novi anni academici coetum proximo die Mercurii, hora et loco solitis, scilicet circa meridiem diei V mensis Octobris in scriptorio academico numero 0.26.

        Adestote ergo frequentes et curis vacui: vos quidem exspectant Sales haud pauci atque mansuetiores Musae.

Valete quam optime.

Thersites_quintus2

A die XXIII usque ad diem XXVIII mensis Augusti, ann. MMXVI

RERVM ORDINATIO

In “Colegio Mayor Guadalupe” (metro lín. 3 et 6, ‘Moncloa’)

Martis die, 23 m. Augusti
ab hora 1PM: Participes recipientur in sedem cursus & subsidia distribuentur

MAGISTRI:
• Dx. Aloisia AGUILAR, Lyceum El Puig, Valentiae
• Ignatius ARMELLA, Academia Viuarium Nouum
• Robertus CARFAGNI, Schola Latina
• Gerardus GUZMÁN, Academia Viuarium Nouum
• Dr. Aloisius MIRAGLIA, Academia Viuarium Nouum; Uniuersitas Pontificia Salesiana
• Dr. Georgius TÁRREGA, Academia Latinitati Fouendae

14:30 – 15:30 h prandium
17:00 – 18:00 h Cursus Auspicatio in Auditorio Magno et Oratio Aditialis:

Prof. Dr. Aloisius Miraglia (Academia Vivarium Novum, Romae): “De societatis eruditorum origine, rationibus et fine”.

18:00 – 20:00 h Scholae aditiales
20:30 – 22:00 h cena

A Mercurii die, 24, ad Saturni diem, 27
08:30 – 09:30 h Ientaculum
10:00 – 11:00 h Prima schola
11:00 – 12:00 h Secunda schola
12:00 – 12:30 h Intercapedo
12:30 – 13:30 h Tertia schola
13:30 – 14:30 h Quarta schola
14:30 – 15:30 h Prandium
16:30 – 18:00 h Repetitiones, sessiones didascalicae (Linguae exercitationes, ludi scaenici, urbis lustrationes, cet.)
18:30 – 20:00 h Repetitiones, sessiones didascalicae
20:30 – 22:00 h Cena

Solis die, 28 m. Augusti
09:00 – 10:00 h Ientaculum
10:00 – 11:30 h Repetitiones
12:00 – 13:00 h Oratio valedictoria et Clausura:

Prof. Drx. Sandra Ramos (Vniuersitas Studiorum Gaditana): “Vide, iuvenis studiose, quomodo te grammaticam doceant’: de bello intestino in Hispania inter Nebrissensem et Siculos”.

*

ponencia-caelum-4