Latine loqui


Ecce munus aestivum poetriae optimae Annae E. Radke in strophas Alcaicas redactum et ad nos missum:

radke

Circuli Gaditani sodales condiscipulis sal.pl.d.

    Vos commonefacimus cras uesperi nos conuenturos esse ultra Facultatem Litterariam et Philosophicam, scilicet prope oppidulum Insulae Legionensis circa horam sextam postmeridianam. Occasio quidem uobis praetermittenda non est, quod Iarcius magister optimus sessioni intererit post longum temporis interuallum in sessionibus matutinis absens propter negotia scholastica. De multis rebus ergo et leuissimis et grauissimis sermocinabimur, inter quas speramus fore ut de oratione ‘caeslesti’ (ut ita dicamus) ab Aloisio Miraglia Matriti aestate praeterita habita disceptare possimus, nam in mente nobis est orationem exscribere hanc pariter atque illam orationem Malacitanam olim. Vnum nunc exemplum uobis offerimus, quo magister Italus conqueritur de iis qui usum non habent linguae Latinae, sed eam docent necnon locum praebet cuiusdam humanistae:

 [20:48] Haec est vera difficultas. Maxima pars eorum qui colunt litteras antiquas, non habent usum linguae Latinae, sed tantummodo haec est difficultas: non pertinet ad linguam Latinam, sed ad homines qui colunt litteras, qui non satis exercuerunt hanc linguam, qui docent id quod non satis per annos exercuerunt. Sed ergo quid dicunt? Legatis iterum, Lagomarsinus quid nobis proferat:

H. Lagomarsinus

At vero [linguam] Latinam, tamquam aetate iam grandi effoetam anum -est anus quae non iam parere potest filios, non iam parere potest liberos-, turpem, rugosam, edentulam -non habet dentes-, deliram –omnino insanam- aversantur, respuunt, derident, exsibilant, insectantur.

 

In crastinum!

Palaestra Latina

     Hodie quasi munus natale ex consociatione “CulturaClásica.com” nuncupata nuntium accepimus optimum omnibus Latinae linguae cupidis: commentarios periodicos Latine superiore saeculo in Hispania scriptis quibus titulus “PALAESTRA LATINA” est, in lucem retialem modo editos esse. Quos condidit P. Emmanuel Jové, sed Iosephus Maria Mir suam operam ab initio praestitit et post bellum ciuile Hispanicum ab anno 1942 usque ad annum 1964 ipse egregius Mir moderatus est et illic scriptor fecundus fuit.

         Quippe inter sessionem diei 30 mensis Octobris anno 2013 Isidori Mauleon Carmen ad Aelium A. Nebrissensem dicatum (1946-47) sodales legimus et rimamur, nam Angelus collega unum et alterum librum “Palaestrae Latinae” penes se habebat, quos nobiscum compartiri ipse cupiebat. Iam tunc sodales Circuli Gaditani plura exemplaria horum commentariorum in promptu habere uolebamus, qua de causa hodie nobis gaudendum est.

        Ceterum hebdomade continenti sodalis Alexandra orationem habebit AD IVVENES STVDIOSOS dicatam apud Malacitanos, coram quibus de proposito “Sal Musarum” nuncupato loquetur necnon de aliis nouis consillis nouo anno academico suscipiendis.

    In proximum!

Praeconium

Saluete, sodales et iuuenes studiosi Latine loquentes qui forte paginam nostram offendistis per rete uniuersale nauigantes!

De nuntio et praeconio cursus aestiui Matritensis CAELVM nuncupati, qui mense Augusto exeunte celebrabitur, certiores uos facimus. Attente legite indicem rerum agendarum, rationes docendi, nomina professorum et pretia inter alias res ad cursum attinentes indeque nomina uestra dare audete.

Discipuli omnes, qui nomen dent atque scholis intersint, a Vicerectore Vniuersitatis Malacitanae cursus extra Academiam habitos probante, documento donabuntur, quo accipient  1,5 credita academica.

Cras pergemus hora solita locos scriptos euoluere: quidni epigramma quoddam “Ad iuuenes studiosos” quod Alexandra discipulo Adamo nuper dicauit?

Interim curate ut ualeatis quam optime!

logo-caelum-1

Circulus Gaditanus condiscipulis omnibus sal.

    Cras circa meridiem Valeriani Hieroglyphica euoluere pergemus, sed primum legemus carmen rhythmicum secundum morem mediaeualem quod Anna Elissa Radke, optima poetria, humanissima et cara, nobis per paginam Facebook commendauit ab ea ipsa concinnatum, cui titulus est “Accessus ad Ouidium”:

De Ouidio poeta

De Ouidio poeta

Naso noster erat natus
et a patre vix sublatus, –
accurrit materterarum
turba, levium Musarum.

Musae nutriunt Nasonem,
pater mavult Scipionem:
‘disce, inquit, ius ut civis!’
puer dixit: ‚conor, si vis.‘

Sed puellae erant multae,
omnes doctae, nec incultae,
docent iura iuventutis:
ludos, artes, non virtutes.

Et matronae cothurnatae
favent illi vetustatae:
ut Penelope, Medea,
Dido, Phaedra et Ledaea.

‘Et pro nobis scribe!’ flamen
rogat, Naso spondet: ‘Amen.’
Opus autem tam molestum
linquit, agit diem festum.

Amat et natura vatem,
omnem dat varietatem:
Arbores, Armenta, aves,
omnium formarum claves.

Vae, vicisti, invidia:
‘extrema in provincia
remedia sint exsuli,
tu quoque, Naso, procul i!’

Carmen divi citharistae
discit Naso, carmen triste,
canens cycnus moritur,
Phoebus rursum oritur.

Etiam aliquid simul legemus de Ouidio poeta ad sensum melius capiendum uersuum.

In crastinum!

Sodales Circuli Gaditani condiscipulis omnibus sal.

        Num memoriae iam mandauistis uerba illa quae Cicero habuit in oratione Pro Coelio agens partes Caeci illius, qui, si profecto exstitisset, sic pro Tullio locutus esset in mulierem istam cui nihil fuit nisi quaedam temeritas ac libido?

      Ecce uobis  argumentum orationis Pro Caelio qui in sessione crastina inter alia attente euoluemus:

proCoelio

Valete.

Sodales Circuli Gaditani condiscipulis omnibus sal.

          Proxima sessione (die Mercurii hora consueta), ut priore monuimus, locum Ciceronis (nempe eius orationem pro Caelio, cap. 33-34) non solum euoluemus sed etiam auscultabimus et spectabimus per has imagines quas casu inuenimus in pagina uulgo YouTube dicta:

             Attente rimabimur enuntiationem atque actionem huius histrionis, qui partes Ciceronis agit. Postea librum inspiciemus Erasmianum cui titulus est De copia rerum et uerborum, cum Latine tum Hispanice, apud optimam editionem ab professore egregio Eustachio Sánchez Salor paratam.

Valete.

« Página anteriorPágina siguiente »