Latine scribere


Circulus Gaditanus amicis sodalibusque sal.

      Certiores vos facere volumus de ultimis novis post multos dies nihil hac in pagella scribentes propter negotia academica. Sodalis Alexandra Conimbrigae acroasim habebit mense exeunte Maio. Speramus fore ut auditoribus usui sint ea quae ad linguam Latinam via Humanistarum discendam ipsa tradat.

    Valete quam optime!

“Cur nunc, iuvenes, barbaries non cadit?”

Circuli Gaditani sodales condiscipulis sal.pl.d.

    Vos commonefacimus cras uesperi nos conuenturos esse ultra Facultatem Litterariam et Philosophicam, scilicet prope oppidulum Insulae Legionensis circa horam sextam postmeridianam. Occasio quidem uobis praetermittenda non est, quod Iarcius magister optimus sessioni intererit post longum temporis interuallum in sessionibus matutinis absens propter negotia scholastica. De multis rebus ergo et leuissimis et grauissimis sermocinabimur, inter quas speramus fore ut de oratione ‘caeslesti’ (ut ita dicamus) ab Aloisio Miraglia Matriti aestate praeterita habita disceptare possimus, nam in mente nobis est orationem exscribere hanc pariter atque illam orationem Malacitanam olim. Vnum nunc exemplum uobis offerimus, quo magister Italus conqueritur de iis qui usum non habent linguae Latinae, sed eam docent necnon locum praebet cuiusdam humanistae:

 [20:48] Haec est vera difficultas. Maxima pars eorum qui colunt litteras antiquas, non habent usum linguae Latinae, sed tantummodo haec est difficultas: non pertinet ad linguam Latinam, sed ad homines qui colunt litteras, qui non satis exercuerunt hanc linguam, qui docent id quod non satis per annos exercuerunt. Sed ergo quid dicunt? Legatis iterum, Lagomarsinus quid nobis proferat:

H. Lagomarsinus

At vero [linguam] Latinam, tamquam aetate iam grandi effoetam anum -est anus quae non iam parere potest filios, non iam parere potest liberos-, turpem, rugosam, edentulam -non habet dentes-, deliram –omnino insanam- aversantur, respuunt, derident, exsibilant, insectantur.

 

In crastinum!

mantinea_-_i_-_mmxv

Mantinea 1 (2015)

 

Saluete omnes!

    Nouissimi commentarii periodici in lucem editi sunt, quibus titulus est ‘Mantinea‘. Quid noui adferant, fortasse requiritis. Hoc est: symbolae quidem omnes Latine exaratae sunt eaeque a professoribus litterarum, philologis, philosophis, peritis historiae rerum et historiae naturalis et iuris ciuilis et artis docendi, ab hominibus denique doctissimis scriptae.

       Ecce uobis  conspectus rerum una cum summariis et normae ad edendas commentationes obseruandae

       Si uultis, in sessione crastina haec documenta rimari possumus. Vtcumque est, legite et fruimini.

                      Valete.