• Propositum institutionis nouum “De lingua latina graecaque docenda per viam humanistarum” [UCA Cod.: SOL-201500054148-TRA]
“Sal Musarum” propositum est cogitatum ad documenta concinnanda publicandaque, quo melius linguae quae dicuntur classicae, praesertim Latina, modo activo discantur. Cuius scopus quidem praecipuus est instrumenta praebere noua, quae tibi, candide lector, sinant proficere et cultum linguasque classicas perdocte callere. Quem ad finem locos scriptos expeditos et per gradus studium excitantes praebemus simulque uiam facilem ad eos legendos uel interpretandos sine auxilio continuato lexicorum. Neque praetermitendum est esse maximi momenti non solum legere, sed etiam auscultare, unde nonnulli scripti loci documento suo sonoro stipati sunt.