sigilsoc
SOCIETAS LATINA GADITANA

     Societas Latina Gaditana (SLG) constat ex sodalibus, qui Gaditana in regione diuersis modis Latino sermoni fauent, scilicet:

• In Circulo Latino Gaditano congregantur ut Latine colloquantur.
• Scholas in gymnasiis et in studiorum Vniuersitate instituunt.
• Carmina, epistulas, nuntios et alios textus Latinos scribunt.
• Seminaria moderantur in quibus Latine loquitur.
• Latina omnium aetatum scripta et edunt et explicant.
• Latino sermoni in interrete et in aliis foris fauent.

          Cum plerique SLG socii in Gaditana studiorum Vniuersitate litteris Latinis operam dent, SLG coniuncta est cum Instituto Philologiae Classicae huius Vniuersitatis. Omnes autem qui aliis muneribus funguntur et Latinum sermonem ament aeque inuitantur ad SLG iungendam.

Participes