Circuli Gaditani sodales condiscipulis sal.pl.d.

    Vos commonefacimus cras uesperi nos conuenturos esse ultra Facultatem Litterariam et Philosophicam, scilicet prope oppidulum Insulae Legionensis circa horam sextam postmeridianam. Occasio quidem uobis praetermittenda non est, quod Iarcius magister optimus sessioni intererit post longum temporis interuallum in sessionibus matutinis absens propter negotia scholastica. De multis rebus ergo et leuissimis et grauissimis sermocinabimur, inter quas speramus fore ut de oratione ‘caeslesti’ (ut ita dicamus) ab Aloisio Miraglia Matriti aestate praeterita habita disceptare possimus, nam in mente nobis est orationem exscribere hanc pariter atque illam orationem Malacitanam olim. Vnum nunc exemplum uobis offerimus, quo magister Italus conqueritur de iis qui usum non habent linguae Latinae, sed eam docent necnon locum praebet cuiusdam humanistae:

 [20:48] Haec est vera difficultas. Maxima pars eorum qui colunt litteras antiquas, non habent usum linguae Latinae, sed tantummodo haec est difficultas: non pertinet ad linguam Latinam, sed ad homines qui colunt litteras, qui non satis exercuerunt hanc linguam, qui docent id quod non satis per annos exercuerunt. Sed ergo quid dicunt? Legatis iterum, Lagomarsinus quid nobis proferat:

H. Lagomarsinus

At vero [linguam] Latinam, tamquam aetate iam grandi effoetam anum -est anus quae non iam parere potest filios, non iam parere potest liberos-, turpem, rugosam, edentulam -non habet dentes-, deliram –omnino insanam- aversantur, respuunt, derident, exsibilant, insectantur.

 

In crastinum!

Gādĭbŭs Hespĕrĭae pangăntur carmĭnă flōră,
quae plăcĭdum rĕcĭtet noctĕ dĭēquĕ mărĕ.

Irisatus panxit

***

        Propositum nouum ad Salem Musarum nostrum attinens acceptum est. Quartum numerum agit eorum inceptorum quorum primum anno 2006 poposcimus et speramus fore ut ad optimum exitum perueniat.

       Incepti huius quarti participes sunt:

  • Sandra I. Ramos Maldonado (AlexandraModeratrix), Profestrix linguae Latinae in Vniuersitate Studiorum Gaditana
  • José Mª Maestre Maestre (Magister), Professor Cathedrarius linguae Latinae in Vniuersitate Studiorum Gaditana
  • María Violeta Pérez Custodio (Viola), Profestrix quasi Cathedraria linguae Latinae in Vniuersitate Studiorum Gaditana
  • Eduardo del Pino González (Pinarius), Professor linguae Latinae in Vniuersitate Studiorum Gaditana
  • Ángel Custodio López López (Custodius), Professor linguae Arabicae in Vniuersitate Studiorum Gaditana
  • Manuel Sánchez Ortiz de Landaluce (Sanctius), Professor linguae Graecae in Vniuersitate Studiorum Gaditana

     Etiam speramus fore ut José Rojas Carrera (Iarcius), Magister linguae Latinae impraesentiarum in Lyceo Malacitano, Eduardus M. Engelsing, Magister linguae Latinae in Vniuersitate Studiorum Vasingtoniana atque Nemo Oudeis  ex Florida et Irisatus Iocohamensis ex Iaponia, clarissimi poetae, aliquando nos comitentur necnon quidam discipuli optimi Gaditani, quorum nomina alias enodabimus.

        Hoc propositum fauetur auspicio ac stipendiis Vniuersitatis Studiorum Gaditanae cuius sigla sunt AAA_14_003.

***

Omnibus consodalibus et condiscipulis Alexandra sal.

      Ineunte hebdomade continenti sessiones et praelectiones incipiunt Academicae, saltem apud nos Gaditanos, unde optimum momentum nobis aduenire uidetur, ut sessiones quoque nostras celebrare pergamus post interuallum temporis aestiuum, si uidelicet uobis placeat ac magnopere aueatis uiam ambulare pergere longam humanistarum eiusque scopulos transire comitati.  Noua consilia in mente agitamus ideoque uos conuocamus ad primum noui anni academici coetum proximo die Mercurii, hora et loco solitis, scilicet circa meridiem diei II mensis Octobris in scriptorio academico numero XXVI.

           Nouae lectiones euoluemus et nouos auctores Latinos probatos rimabimur, quibuscum pro uirili parte balbutiemus sequentes Ludouici illius Viuis utilia monita. Nam  ad quotidianum sermonem, ut ipse monet, multum confert Terentius, quo haud paulum Cicero utebatur et cuius fabulas, propter salem et leporem orationis, scriptas a nobilissimo Romano fuisse multi crediderunt. Ciceronis quoque epistolae familiares multum erudire ac expeditum reddere sermonis usum possunt, nam in his est sermo ille purus et simplex, quo Cicero cum uxore, cum liberis, cum amicis, in triclinio, in balneo, in lecto, in hortis utebatur. Sunt et familiaria colloquia ab Erasmo conscripta, quae non modo utilitatem, sed uoluptatem quoque habent haud sane exiguam, ut est uir ille exculto et urbano ingenio. Capitula tandem Historiae Naturalis Plinii Maioris perscrutabimur, quia, ut idem quoque rectissime monuit, “quis se illo praeterito philologum audebit profiteri?

             Adestote ergo mente quadrata et frequentes et curis uacui: uos quidem exspectant Sales haud pauci atque mansuetiores  Musae.

                 Valete.