Circuli Gaditani sodales condiscipulis omnibus sal.pl.d.

Vir Samius posse renasci nos putat. Quisnam doctum huius farinae refutare audeat? Nemo quidem nisi imprudens atque insulsus, unde sodalis nostra Alexandra rumores severiorum et barbarorum gannitum aspernans terram petivit, ubi fama est humanitatem homini datam esse et nunc temporis renasci. Sin autem nobis minime crederetis, videatis obsecro hos nuntios, qui nihil aliud dicant quam vera:

posserenasci-portale

Posse renasci: Index rerum agendarum

Omnia satis ex sententia fuerunt et heri sodalis a clarissima Villa Falconeria, Novi Tusculi sita, incolumis et felix et fessa redita est. Ipsa enim prope vetus Tusculum commoravit, ubi profecto M. Tullii memoria identidem in mentem advenit nostram. Omnia quidem, quae illic evenerunt, digna auditu atque lectu erunt. Speramus  ergo fore ut Alexandra nostra refecta multa fusius nobis enarret de eo quod ipsa hac in sede pulcherrima vixit, audivit, spectavit et sentivit.

posse

Villa Falconeria: Posse renasci

Interea, si nos diligitis, genio vestro quam plurimum indulgete et facite vestro animo volup.

Anuncios