Intra spatium duorum dierum XV Conventus Consociationis Studiorum Classicorum (litteris compendiatis SEEC nuncupata) Pintiae sive Vallisoleti fiet, ubi nos conveniemus plurimi studiosi linguae Latinae Graecaeque.

Circulus Latinus Gaditanus et propositum scholasticum Sal Musarum inscriptum illic a moderatrice nostra Alexandra exhibebitur, quae in Mensa quae dicitur Rotunda consedet una cum aliis duobus magistris ad disceptandum de rationibus didascalicis.

Vos certiores faciemus de omnibus quae hoc in conventu Pintiano dicetur de lingua Latina.

Valete.

Salvēte, sodales et amici!

    Vos commonefacimus sessionem proximam Circuli fore:

QVO DIE? Mercurii die V mensis Junii.

QVOTĀ HŌRĀ? Circa meridiem (12:00h)

VBI? In scriptorio academico Facultatis Philosophicae et Litterariae numero 0.26 indito.

Advenīte alacres et curis vacui.

Valete!

Salvēte, sodales et amici!

    Vos commonefacimus sessionem Circuli hodie fore:

QVO DIE? Iovis die IX mensis Maii.

QVOTĀ HŌRĀ? Circiter sexta hōrā p.m. (18:00h)

VBI? In quadam caupōna Gaditani emporii sive areae mercatoriae “Sinus Meridionalis” (vulgo ‘Bahía Sur’) nuncupatae, iuxtam insulam Legionensem.

Advenīte curis vacui.

Valete!

De sessione hesterna jucundissima cum sodalibus Circuli Latini Gaditani. De multis argumentis colloquimur et orationem Josephi Ijsewijn “Cycneus Latinitatis cantus?” inscriptam legimus.

Heri vesperi sessio iucundissima fuit et inter alia colloquium festivum legimus cui titulus “Meridiatio” est, quod Joannes Carolus Rossi scripsit anno 2012 et in lucem editum est anno 2016 in libro “De Desiderio Erasmo eiusque fortuna commentationes” inscripto “Acta conventiculorum Academiae Latinitati Fovendae’ continenti.

Vobis maxime commendamus id perlegere! Valeatis basilice!

Colloquium festivum ‘Meridiatio’ inscripttum, auctore Joanne C. Rossi.
Ir a descargar

Salvēte, sodales et amici!

    Si facultatem Latine loquendi exercēre vultis, ad sessionem ultimam mensis Martii advenīte curis vacui.

QVO DIE? Iovis die XXVIII mensis Martii.

QVOTĀ HŌRĀ? Circiter quintā hōrā p.m. (17:00h)

VBI? In quadam caupōna Gaditani emporii sive areae mercatoriae “Sinus Meridionalis” (vulgo ‘Bahía Sur’) nuncupatae, iuxtam insulam Legionensem.

De quo colloquēmur et legēmus? De rebus quidem diversis, sed maxime de operibus illius viri clarissimi cui nomen Erasmus Roterodamus est, atque etiam de symbolis nostris temporibus scriptis de Erasmo tractantibus, ut putate de illa symbola a professore Terentio Tunberg conscripta c.t. Quaenam Erasmus ille Roterodamus de litterarum Latinarum recentissimarum patrimonio senserit. Homo enim hic et eruditus et humanissimus, qui saeculo XVI floruit, inter alia opera et multa et varia Colloquium c.t. ”Synodus Grammaticorum’ scripsit, in quo mentionem de quodam viro Gaditano nomine carente fecit. Scitisne vos quis esset hic Hispanus salsus? Enigma quoque hoc solvere conabimur.

In proximum diem Jovis!

Colloquium Erasmianum

Salvete, sodales! Heri vesperi brevis coetus nobis fuit, cum Alexandra Jarcium conveniret ut eum quosdam libros ipsa commodaret, maxime Florilegium Recentioris Latinitatis ex Bibliotheca Academica Gaditana sumptum, quod curavit profestrix Milena Minkova, Academiae Latinitati Fovendae sodalis, quae apud studiorum universitatem Kentuckianam Latinas litteras publice profitetur. De hoc florilegio clarissimus atque humanissimus professor Theodericus Sacré symbolam scripsit, in qua Latinitate vere aurea stilique venustate insignita, ut ei moris est, haec ἀνθολογούμενα eiusque partes describit. Quam symbolam quoque lectores evolvere monemus hac in pagella c.n. Latinium, a Daniele Pettersson pulchre instructa.

Obiter de aliis rebus sodales Gaditani collocuti sunt, ut puta de scholis Latinis, quas Alexandra moderatur una cum optimo discipulo stipendiario cui nomen est Franciscus, Circuli Latini Gaditani sodalis. Quibus scholis LX discipuli, qui Francogallicae linguae et Glottologiae student, nomina sua dederunt, quorum circiter quinquaginta in auditorium adire solent, qui etiamsi plerique in Lyceo duos vel tres annos linguam antiquorum Romanorum (vel potius illius linguae grammaticam artem) didicerunt, sententiam tamen nonnullam dicere scribereque valebant et numquam antea hoc didicerant; studiosi autem sunt et cupidissimi discendi. Ceterum certiores nos fecit Jarcius de nuntio optimo, nam mense continenti ipse cum discipulis, quos in Lyceo quodam Gaditano linguam Latinam docet, Academiam visitabit, quibuscum speramus fore ut aliquantulum Latine sermocinemur. Carmen pulchrum quoque Jarcius recitavit, quod eius pace, huc apponemus a doctore atque (rem miram!) argentario Clemente Plassmann saeculo vicesimo in rhythmis (non in metris) compositum, quod jucundissimum lusus verborum in calce singulorum versuum continet, quem huiuscemodi litteris fuscis notamus vobis sperantes placiturum esse:

Mars et Ars

Furoris facem aluit Mars,
tranquillam pacem maluit Ars.
Profecto hostes arcet Mars;
in bello autem marcet Ars.
Et quanto crescit acies Martis,
heu tanto crescit macies Artis.
Est iracundus urus Mars,
humanitatis murus Ars.
Dementis, eheu, ira Martis
delentur dona mira Artis.
Vae mundo si Mars oritur
horrendus et Ars moritur.

Curate ut valeatis quam optime!

Intra spatium quinque dierum annus MMXVIII finem capiet ideoque sodales Gaditani omnia bona fausta feliciaque inter ferias Natalicias vobis amicis cunctis precamur atque exoptamus.

Annae Elissae Radke Amor pontifex (Berolini 2018)

Ultima Circuli sessio jucundissima fuit, quae duas horas produxit. De lectionibus et libellis variis collocuti sumus, quos nos ipsi nunc vobiscum compartiri volumus. Speramus enim fore ut eius lectione vos omnes fructuri sitis pariter ac nos.

Verba dedicata

In primis gratias maximas poetriae clarissimae Annae Elissae Radke agere debemus, quod librum pulcherrimum ab ea nuper in lucem editum ad Alexandram Ramos dono dedit Amor pontifex nuncupatum, cuius frontem et verba ad sodalem nostram dedicata supra apposuimus. Liber in duas partes dividitur, alteram Serbocroatae poetae cuiusdam poematia complectentem, in Latinum ab ea conversa sermonem, alteram “Corpus carminum miscellaneorum anno MMXVII compositorum”.

Theoderici Sacré Praefatio in libro c.t. Amor pontifex

In huius libelli altera parte carmen lepidum ab poetria Anna Elissa Ad Alexandram Ramos sodalem nostram compositum continetur, de quo Theodericus Sacré in praefatione scripsit tanta elegantia quanta solet haec: “Fallorne, an in eis distichis, quae in laudem amicae cuiusdam Gaditanae composuisti, artem epigrammaticam perfecte atque absolute excoluisti, cum comparationem nuntiasti primum, mox abiecisti, ut supra summum adiceres aliquid, insuper ultimo illi pentametro lyricam dicendi notam interspergeres?”:

Carmen ad amicam Gaditanam ab Anna Elissa dicatum

Josephus Gaditanus quoque duo opuscula nobis commendavit: alterum inest in fasciculo 207 periodici totius Latini, sexies in anno editi, cui titulus Melissa est. Opusculi enim index est “‘Mater’ sive Margaritæ Nicosia Margani narratio (1939)”, Theoderico Sacré auctore. Qua narratiuncula perlecta, ad sententiam humanissimi Theoderici (p. 9) pedibus imus: stilum quidem simplicem et planum esse, animum vividis autem coloribus adumbratum. Nihil quidem simile umquam Latine evolvimus, unde initium vobis apponimus:

Melissa 207 (2018)

Alterum opusculum a Josepho commendatum est poetae egregii Joannis Pascoli vividum carmen “Thallusa” inscriptum, anno 1911 compositum, quod uno anno post in Certamine poetico Hoeufftiano praemio aureo ornatum est. Carmen “Thallusahac in pagina evolvere licet vobis, lectores candidi, una cum ceteris Pascoli carminibus Latinis. Fama est certaminis illius quendam clarissimum grammaticum carminis “Thallusae” judicem versum 180 lectum, auctoris nomine occulto, conclamavisse admodum commotum: “Pascoli est!”:

Flet Thallusa canens, aeque memor, immemor aeque.

Utinam haec verba modo scripta vobis alliciant ad opuscula Latina legenda, nisi hoc anno vetere, saltem inter annum novum MMXIX, quod bonum faustum felicem vobis amicis omnibus precamur atque exoptamus!

Valeatis quam pancratice atque athletice!